- CHRISTUS vincit
- CHRISTUS vincitcruce signatorum et aliorum clamor militaris olim fuit. Et quidem in quibusdam inferioris aevimaxime nummis, Crux medium nummum occupat, cum hisce ad 4. angulos characteribus, IC XC NI KA, Iesus Christus vincit. Descripsitque Gretserus in Horto S. Crucis, part. 1. Diploma Fulcheri Patriarchae Hierosolymitani et Amalrici Prioris Eccl. S. Sepulchri, cui appensum fuisse testatur sigillum plumbeum Canonicorum eiusdem Ecclesiae, in cuius uno latere crux duplex seu Patriarchalis, cum iisdem characteribus, i alio varo fabrica Dominici sepulchri, cum inscr. † SANCTISSIMI SEPULCHRI. Itaque ad Latinos a Graecis ritus transiit, unde Francotum quoque Reges Scutis, ut vocant, aureis hanc inscriptionem inseruêre, CHRISTUS VINCIT, CHRISTUS REGNAT, CHRISTUS IMPERAT: quibus quidem verbis conceptas fuisse laudes Carolo M. Romae dictas, cum Imperator a Leone Episcopo Romano coronatus est, refert Rudolfus de Diceto A. C. 801. etc. Non dissimilis clamor alter, KE BOHΘEI vel Χριςτὲ βοἡθει, Domine iuva, vel Christe iuva, item simpliciter Βοήθει, iuva, quem Graecis itidem familiarem fuisse, Scylitzes tradit et in Tacticis Leo, apud Car. du Fresne, Dissertat. de infer. aevi numism. num. 28.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.